202
PHILOSOPHORVM.
euanescere, nec sulphur possit comburi nec de¬
uastari, quia argentum viuum nostrum est aqua
clarissima nostra. Et videmus per exemplum in
aqua communi, quod omne quod cum ea coqui¬
tur nunquam comburitur donec ipsa aqua con¬
sumatur, quantumcunque etiam ipse ignis sit for¬
tis. Et quando aqua consumpta est, hoc quod
in vase est comburitur, & ideo philosophi iusse¬
runt claudere os vasis, vt aqua benedicta nostra
non exhalaret, sed defenderet a combustione, hoc
quod in vase est: Aqua vero cum illis posita re¬
bus, prohibuit ne ignis combureret, et factae sunt
illae res, quanto magis flamma occupatur, tanto
magis aqua in intimis absconditur, ne ignis calo¬
re lędatur, aqua vero in suo ventre eas recipit, &
ignis flammam ab eis repellit. Iubeo autem omnes in
uestigatores huius artis, in principio facere ignem
leuem, donec facta sit patientia inter aquam et ignem.
Et postquam videris aquam fixam sine ascensio¬
ne aliqua, non cures, qualis sit ignis, sed bonum est
regere cum pacientia, donec spiritus et corpus
vnum fiant, ita quod corporea fiant incorporea, et
incorporea coporea. Ergo aqua est illa res quae
dealbat et rubere facit, Aqua est quae occidit et
viuificat, Aqua est quę comburit et cadidat, Aqua
est, quae dissoluit & congelat, Aqua est quę pu¬
trescit & postea facit germinare nouas & di¬
B ij
Exemplum
Ignis leuis
Occidit et
uiuificat.
Aqua om¬
nia facit.