202
Combustio.
Patientia.
Certitudo
materiae.
ROSARIVM
uersas res. Vnde fili moneo te quod totum in¬
tentum tuum sit in decoctione aquae, & ne tęde¬
at te si vis habere fructum, & non cures de alijs
rebus vanis nisi de sola aqua. Coque ipsam pau¬
latim putrefaciendo donec mutetur de colore ad
colorem perfectum. Et caue quod in principio
non combures suos flores, nec suam viriditatem
& noli cito perficere opus tuum, & nota quod
ianua tua bene et firmiter sit clausa, vt ille qui est
intus euolare non possit, et deo concedente, ita per¬
uenies ad effectum. Natura facit suam operationem
paulatiue. Ego vero volo quod tu ita facias, imo
secundum naturam tua sit imaginatio. Et vide secun¬
dum naturam, de qua regenerantur corpora in vis¬
ceribus terrae. Et hoc imaginare per veram imagi¬
nationem et non fantasticam. Et vide similiter quo
calore fit decoctio eorum si est violentus vel suauis.
INCIPIT GEBER DE VERI¬
tatis inuestigatione.
Considerauimus in nostris voluminibus ex
secretis & naturalibus potentijs & natura¬
lium proprietatibus, etiam per experientiam
nostram inuentione inuestigationis materiam om¬
nino certam. Non enim omnino inuenimus aliud,
nisi quod ea ex quibus elicitur nostra medicina,
in corporibus transmutandis, habeat in se has
qualita¬