202
PHILOSOPHORVM.
qualitatum proprietates.
Primo quod habeat terram subtilissimam in se,
& incombustibilem, aptamque ad figendum omni.
mode fixam cum suo proprio radicali humore.
Secundo: humiditatem aëream et igneam, vni
formiter coniunctam, sic quod si vnu fuerit volati¬
le quod et reliquum. Et quod ipsa humiditas est su¬
per omnes humiditates, expectans ignis calorem vs¬
que ad sui sufficientis inspissationis cineris comple¬
mentum quoad indigentiam ipsius cum permanentia in¬
separabili, terrę scilicet anexę sine euaporatione.
Tertio, quod humiditatis dispositio naturalis
sit talis, quod per beneficium suae homogeneitatis,
in omnibus suarum proprietatu differentijs, ter¬
ram habet annexam conuersione vtriusque, quia
in alterutris homogeneitate sit contemperatum
virtuose et vnione totali, et vinculo connexionis
inseparabilis ęqualiter post finalis pręparationis
gradum fusionem bonam pręstet.
Quarto, quod hęc homogeneitas sit tantę puri¬
tatis essentię, et ab omni re combustibili seu vrente
artificialiter emudata, quod omnia cum quibus con¬
iungitur per minima non comburat sed a combusti¬
one preseruet. Quinto, quod claram et splen¬
didam habeat tinctura in se albam vel rubeam,
mundam, et incombustibilem, stabilem et fixam,
quod ignis nequaquam valeat ipsam permutare,
nec
Qualitas la¬
pidis.