433
170 HIERONYMI RVBEI
mat autem Hieron. Card. multae lectionis &
eruditionis uir, libro de Varietate rerum 10.
cap. 50. uidisse se oleum & aquam ferri admo¬
dum ponderosa: oleum autem nigricare. Ce¬
leriter utrumque defluit, aqua intra duas horas
effluere incipit, oleum intra duodecim, si re¬
ctè peragas. Ferrum tamen aliqui, igne primum
uitrariorum, uiginti dierum spacio, in calcem
redigunt. Soluunt aliqui eius elimatam sco¬
bem, aqua separationis, seu quam fortem appel¬
lant, è chalcantho potissimùm educta, qua
abstracta, calcem illam ferri, aqua communi
toties abluunt, dum omni prorsus acrimonia
destituatur. Exiccatae calci; quam etiam ali¬
qui faciunt, solo adhibito sale; affundunt ace¬
tum stillatitium, & tepente balneo macerat,
inde destillant; iterum affundunt, macerant,
destillant, idque toties repetunt, dum ferrum
in fundo instar olei resideat: ad ulcera manan¬
tia, & pleraque alia praestantissimum, & si re¬
ctè temperetur, multò quam ferrum ipsum,
efficacius, ad ea omnia, quae à Dioscoride, Ga¬
leno, & Aetio de ferro scribuntur, praesertim lan¬
guenti stomacho. Alij ferro in calcem redacto
salis addunt, pro pondere destillandi ferri, partem
duodecimam. Ammoniaco adhibito melius,
& facilius plerique oleum eliciunt; sunt &
qui acetum adiungant. Nonnulli acetum stil¬
latitium, ferro impositum, ubi colorem om¬
nem contraxit, denuò destillant, abijciunt¬
que