433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 171
que acetum, quod primò purum ascendit, le¬
uiore igne; quo aucto, humidior pars metal¬
li, instar olei ascendit, remanentibus in fun¬
do faecibus; quod omnibus metallis, praeter
aurum, & argentum, hac ratione, plerique ad¬
hibent. Sunt qui à ferro in crocum, ope stilla¬
titij aceti, adducto, salem ammoniacum, no¬
uem, decemue uicibus, in sublime, ui ignis,
tollunt: nam ferrum tunc in oleum abit, quod
aqua stillatitia saepiùs abluunt; chimicis ma¬
gis, mea sententia, quàm Medicis in usu, prę¬
terquam ad ulcera; quemadmodum & illud,
quod elicitur è stanno in calcem redacto, &
aqua, forti uocata, soluto, ea ratione ut lapil¬
li gignantur; quos aceto stillatitio macerant
in aquae tepentis balneo, inde acetum destil¬
lant; aliudque superfundunt, mox macerant,
inde detrahunt, dum in fundo maneat, ceu
oleum; ad uulnera recentia, & ulcera citò sa¬
nanda efficacissimum. Idem in plumbi calce
effici potest, sed acui acetum debet. Caeterum
haec omnia, ut extrinsecùs adhibita à peritò
medico, iuuare possunt, ita interiùs praebere
uix auderem, quod ab aquis acutis, & ignis
ui, inimicam uisceribus qualitatem, & admo¬
dum perniciosam adipiscantur. Quo nomine
Theophrasti Paracelsi remedia complura, mihi
admodum suspecta sunt; & plerique scribunt, Ba¬
sileae ad unum omnes, licet initio praeclarè adiu¬
ti uiderentur, tamen intra anni spacium mortuos
esse,