485
LAPIDIS 111
& habet uirtutem uictricem & dominantem occultam &
conuersiuam pastae in sui similitudinem, rectificando enim
reducit eam ad statum digniorem & meliorem: Vnde Hermes.
Scias quòd fermentum pastae non fit nisi ex sua natura, ita
similiter & fermentum auri etc. Relinquitur quòd fermen¬
tum compositum est ex diuersis uirtutibus occultis in una sub¬
stantia. Ad propositum. Cum ergo corpus quòd est occultum
in argento uiuo philosophorum per alchimiam generato ha¬
beat substantiam unam per totum similem & conuertet in
sui similitudinem totum illud argentum uiuum dictum cum
ei miscetur per uoluntatem artificis & faciat ipsum feruere,
ebullire & excrescere secundum similitudinem quandam per
uirtutem suam occultam uictricem dominantem & conuer¬
tentem ipsum corrumpendo, id est, mortificando rectifican¬
do & reducendo ad statum digniorem & meliorem, ideo
digne nominatum est illud corpus fermentum. Argentum
enim uiuum de se nihil ualet, cum autem cum illo suo cor¬
pore occulto mortificatur, retinetur cum eo semper & uita
uiuit incorruptibili in aeternum & cum suum corpus sit de
natura solis, oportet quòd totum illud conuertat in naturam
Solis & totum fiat fermentum conuertens omnia in Solem.
HOC autem fermentum est occultum sensui, sed intel
lectu & rationi manifestum, & est corpus retinens animam,
& tunc animas suas uires demonstrat cum suo corpori est
unita, quas sine unione monstrare non potest.
Cum ergo animam candidam ortam artifex uisu perpende¬
rit, suo corpori eodem momento coniungat: non enim po¬
test anima sine suo corpore detineri, talis autem unio fit me¬
diante spirits, quia anima non potest uitam habere in corpo¬
re suo nec perseuerantiam nisi per spiritum & talis unio &