433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 173
sal tartari ita elaboratum sit, ut eodem igne
cum aceto ascendat; uix quippiam conduci¬
bile, ut interiùs sumatur; fieri poterit. Alij te¬
nuè elimatam chalybis scobem candentem,
ad sex, uel octo uices aceto acerrimo extin¬
guunt, inde ter ab ea salem ammoniacum in
sublime tollunt; sic enim facilè, uti suprà me¬
morauimus, in oleum chalybis abit. Nonnul
li calcem ferri, seu rubiginem anchorę, aceto
stillatitio, quod quatuor digitis emineat, im¬
mergunt, & tepentis aquae balneo macerant,
dum acetum colorem contrahat, quo tunc detra¬
cto, aliud imponunt, mox ubi coloratum fue¬
rit, detrahunt, idque repetunt, dum acetum non
ampliùs rubescat. Hoc acetum destillant, fer¬
reaeque materiae, quae in fundo remansit, opti¬
tritae, tantum aquae communis stillati¬
tiae affundunt, ut emineat, optimeque mix¬
ta, duobus diebus macerantur, inde fil¬
tro percolantur; quodque percolatum est,
in uase reponitur, dum in salem degeneret:
quem diligenter tritum, cucurbita uitrea in¬
curua, luto incrustata, ui ualidi ignis destil¬
lant; nam oleum admodum rubrum educe¬
tur difficillimis iecoris, & lienis infarctibus
laudatissimum, purgato priùs corpore, & te¬
nuata humorum crassitie; sed non nisi parcè
admodum, ac à peritissimo medico, qui cor¬
rigere medicamentum nouerit, exhibendum;
ut enim maximè prodesse possunt rectè para¬
ta,