433
174 HIERONYMI RVBEI
ta, ita si intempestiuè, & non castigata praebean¬
tur, infinitum in modum obesse; Haec autem,
qui cum superioribus coniunxerit; facilè
niuersam dissoluendorum metallorum ratio¬
nem, quantum ad usum medicum spectare
potest; cognoscer; quorum exhibendorum
modus, ut & stibij & praecipitati, de quo
mox dicemus, ex Dioscoridis methodo li. 5.
originem duxit.
De Argento tiuo. Cap. XXII.
NIHIL ferè est, quod maiora à chymistis
tormenta passum sit, hoc argento uiuo,
quod Gręci [GR][unclear]ὑδρδργορον[/unclear][GR] uocant, quasi ar¬
gentum aqueum, ac fluens; chymistae uerò
mercurium; tametsi uideatur Plinius argen¬
tum uiuum appellare, quod spontè nascitur,
hydrargiron uerò, quod ex minio factum, ar¬
genti uiui uices implet. Neque tamen his
frustra tormentis subiectum fuit, quando ma¬
gnus inde ad rem medicam, morbosque diffi¬
ciles pellendos usus manauit. Primum au¬
tem quod ex eo conficitur; puluis est; angeli¬
cus à Nicolao Massa Veneto, medico clarissimo
appellatus, uulgo praecipitatum appellant;
exiccat enim corroditque nullo dolore mollem
carnem, ac supersluam, & occultam remouet
ex ulceribus qualitatem, quae malignum ac
quasi uenenatum quiddam sapit: ad haec sistit.
ulcera ne serpant, cancrenis aptissimus; in to¬
phaceis