97
Beneuolo Lectori
IVSTVS A BALBIAN
Alostanus. S. D.
QVMIQVAN non me lateat, amicè
Lector, a plerisque huius temporis
hominibus Chemicae artis libros, non
secus quam olim Sibylines, studiose
adseruaii; aut qued eos hujus secre¬
tissima artis studiosis inuideant, &
prodere nolint; aut quod sibi persuadeant, non debere
istiusmodi, vi ita dicam, arcana temere omnibus ac
promiscue palam fieri. Ego tamen mecum reputans, &
perpendens, fere omnes huius farinae lucubrationes non
nisi sum mis inuolutas difficultatibus, aenigmatibus, tro¬
pis, figuris, metaphorisque, tam a veteribus quam
à neotericis conscribi esse solitas; atque ob id non de fa¬
cili eorum sensum erui ac percipi posse, quam indefa¬
tigato, & longo studio, innumerisque in experiundo
& laboribus & erroribus; ac vix aliter, ac ne vix qui¬
dem, ad veram ac genuinam mentis eorum cognitio¬
nem perueniri: non dubitaui hocce Iodoci Greueri de
Chemia luculentum sanè luculenti authoris opusculum
è tenebris in lucem producere, paucis (vti existimo)
ante hac visum; cum hactenus pralo (quod quidem
sciam) commissum non fuerit. Vtilitati igitur priua¬
tae (vt soleo) communem praeferens, iuuandi stu¬
dio incitatus, in gratiam eorum qui huic sacrae arti
operam impendunt, scriptum hoc Philosophi sane in
hac arte & diserti & expertissimi euulgandum censui,
atque
A 2