97
atque publicum esse volui. Sic tamen quisque sibi per¬
suadeat velim, non prima se statim atque altera lectio¬
ne authoris mentem assequuturum. Quaniquam enim
prae caeteris, quos equidem aut viderim, aut legerim,
(qui fere infiniti sunt) minùs obscure conscripserit, ac
minus errorum continere videatur; non tamen suis ca¬
ret difficultatibus, quae non nisi longo & assiduo studio,
taediosaque experientia tandem percipi possint: absque
errore euim ad hanc artem non peruenitur, vel ipso Ge¬
bro id ita de se attestante: Nos, inquit, similiter in stu¬
porem adducti multo temporis spatio sub desperationis
vmbraculo delituimus. Si rex tantus, & Philosophus
tam perspicacis ingenij, id de se confitetur; quid ipsi de
nobis quaeso censebimus? Merito id huic, si vlli alteri,
quadrat quod dici solet, Ars longa, vita breuis, occasio
praeceps, experimentum fallax, iudicium difficile. Porro
tamen si cum aliis veterum scriptis hocce conferre non
grauaberu, ipse non difficulter iudicabis, quantum stu¬
diis tuis lucis adferre queat. Vale.
SECRE¬