457
346 GEMMARVM
Alamandina fit ex coelo & terra martis.
Pallax fit ex coelo & terra lunae, cum aequali
pondere terrae solis.
Beryllus, ex lunae & iouis coelis aequalibus,
cum terra lunae.
Vnio fit ex vna parte coeliiouis & eius terra,
cum quinque partibus coeli lunae.
Solaris lapis fit ex eius coelo & terra. Simili¬
ter omnium aliorum planetarum lapides, quisque
ex suo coelo & terra.
Smaragdus fit ex coelo veneris, & ex terra
lunae.
Lapis mixtus, fit ex omnium coelis atque ter¬
ris aequaliter mixtis.
Possunt & alij multi lapides hac arte fieri ad
naturalium imitationem, quos recensere lon¬
gum foret. Quisque autem iuxta suam experi¬
entiam, quoscunque volèt fabricare, suis orna¬
re coloribus, atque virtutibus, characteribus in¬
sculpere, sub constellationibus (vbi tamen bo¬
nus fuerit mathematicus) breui temporis spa¬
cio, priusquam aspectus repentè nimis transe¬
ant, commodissimè poterit. Quid aliud modò
restabit, quàm lapidum & metallorum vires
mnium particulares diligenter inuestigare, &
ad medicinam coaptare?
Sapientes olim insculptis lapidibus tempo¬
re constellationum atque metallis, collo dun¬
taxat appensis, gestatisque plerosque morbos &
ferè