457
STRVCTVRA. 347
ferè omnes curare nouerunt absque superstitio¬
ne. Vnde quaeso virtus haec, nisi partim a mate¬
riali forma, partim à characteribus & imagi¬
nibus, & potissimùm à virtutibus in eiusmodi
materiam ritè dispositam, per coelum formali¬
ter inditis & copiosiùs affluentibus, perque exa¬
ctè obseruatas constellationes, mediantibus
tiam applicationibus de potentia in actum de¬
ducentibus? Nil sanè mirum considerantibus,
imò intelligentibus mundi superioris ad infe¬
riorem, & istius ad illum nexum indissolubilemque
coniugij naturalis confoederationem. Siquidem
apud nos moueri nihil potest arte, quod supe¬
riùs itidem non commoueatur: econtrà quic¬
quid superius agitur, imprimitur in inferiora,
eoque potentiùs ac firmiùs, quò materia cuius¬
que rei fuit accuratiùs disposita ac praeparata.
Notandum tamen, similia non nisi in sibi simi¬
libus naturali proprietate, & non in dissimili¬
bus agere. Exempli gratia, si membrum aliquod
in humano corpore laesum fuerit marito, cor¬
respondens in vxoris eius corpore simile mem¬
brum, etsi non actu, potentia tamen, & natu¬
rali compassione quadam, ob coniugij diuinum
& non humanum vinculum, absens praesens¬
que laeditur etiam: si modò verum sit coniugium
& vtrinque non vitiatum. Huius rei causam red¬
dere norunt adepti philosophi, triadis esse cum
simili triade compactissimam ac indissolubi¬
lem