97
SECRETVM.
9
quaenam terra sit idonea ad suscipienda Solis vel
Lunae semina, ne si ineptam elegeris, tam semina
quam labores & sumptus misere amittas. Eligen¬
da sunt itaque, & semina & terra magno iudicio:
electa autem terra excolenda est, per omnia; sicut
& terra agrorum, hortorumque, aratione, aut fos¬
sione, stercoratione, occatione, irrigatione, & id
genus aliis modis excolitur. Hanc seminum terrae¬
que delectionem & culturam appellant Geber &
artifices huius diuini opetis Praeparationem, sine
qua neque Sol Philosophorum, neque Luna, ne¬
que terra haberi possunt, neque vllus ad penetra¬
lia tantae attis aditus patet. Nam aurum quidem
vulgi vt plurimum impurum est, mixtioneque
aliorum, metallorum contaminatum, aegrum,
morbidum, & ob id etiam sterile; & argentum si¬
militer, cum contra Sol & Luna Philosophorum
sint purissima, nullius mixiutae, peregrinae inter¬
uentu conspurcata, sana, valentia, & genitali se¬
mine abundantia. Terra, quoque vulgatis inculta
inarataque est; at terra Philosophorum tauris
ignem spirantibus, vt in aurei velleris fabula do¬
cetur, exculta est. Accipe itaque tu, charissime,
verborum meorum legitimum sensum, & intel¬
lige, quia Philosophi similes sunt hortulanis &
agricolis, qui primum quidem, semina deligunt,
& delecta non in vulgarem terram, sed in excul¬
tos agros, aut hortorum iugera seminant, semina¬
ta tandem calori Solis, caeliquę ac terrae benigni¬
tati commitiunt, expectantes debitum idoneo
tempore fructum. Non dissimili vtique ratione
Philosophi, quoque antequam opus incipiant, ac¬
ceptum
A 5