97
10
IODOCI GREVERI PRESBYT.
ceptum in manibus aurum & argentum vulgi
diiudicare debent, num sanum sit vel aegrum: ac
si aegrum esse comperetint, ad sanitatem debitam
conueniente medicina teducant, quae est ipsa prae¬
paratio. Hoc aurum ita medicatum, sanum &
purificatum, Sol Philosophorum est: atque idem
quoque de Luna sentiendum. Habito autem Sole
& Luna Philosophorum tanquam semine bono,
terra ipsa ab omnibus suis immunditiis, & herbis
inutilibus expurganda est, & diligenti cultura ela¬
boranda, in eamque sic elaboratam Solis & Lu¬
nae praedicta semina mittenda sunt, ac continuo
calori, caelique & terrae benignitate committen¬
da, neque ante legitimum tempus eruenda ra¬
dicitus; sed expectandi sunt fructus maturi, post
folia & flores. Vnde iam satis apparet quod etsi
Philosophus accipiat aurum, argentum, & mer¬
curium vulgi; tamen in hoc opus non inmiuit ea
antequam ab humo vulgari ad gradum physi¬
cùm extollat. Quidam verò haec magnis obscu¬
ritatibus inuoluentes, dubitationes non minimas,
Philosophantium animis iniecerunt; quas vt tu
omnes dissoluere valeas, hanc generalem quam
damus regulam semper obserua: videlicet quod
in opus physicum nihil intrat absque legitima
praeparatione, cuius virtus ea est, vt vulgaria fa¬
ciat physica. Nihil itaque immundum, nihil
aegrum, nihil incultum in opus nosttum ingredi¬
tut; licet ante opus ipsum, accipiamus immun¬
da, aegra & inculta. Ex quo vtique apparet, quod¬
nani sit Philosophi officium, & quodnam ipsius
naturae, cui Philosoplius famulatur. Est enim
Philoso¬