202
Elixir album
& rubeum.
ROSARIVM
inuisibilitatis, lapis sanctus, res benedicta. Geber:
Argentum viuum adustionem non habet. Est
ergo eius depuratio terrestreitatis et aquositatis
remotio per ingenium, quod si fuerit purum co¬
agulabit illud vis sulphuris albi non vrentis in ar¬
gentum, & illa est res optima vt per artificium ex
eo fiat elixir ad argentu. Si autem fuerit sulphur
rubeum optimum naturę non vrentis erit res opti¬
ma, vt fiat ex eo elixir ad aurum. Tale sulphur
est sulphur nostrum & sapientum, & non repe¬
ritur super terram nisi quod ex illis corporibus
extrahitur. Arnoldus: Sulphur quod est occul¬
tum in argento viuo est, dans formam auream ipsi
argento viuo per virtutem coloris sulphuris mi¬
neralis eius extrinseci. Auicenna: Tale sulphur
non reperitur super terram, nisi illud quod est
in corporibus. Ideo corpora illa subtiliter prępa¬
rentur vt sulphur habeamus super terram. Nam
corpus perfectum per nostrum magisterium iuuat.
et perficit imperfectum, sine mixtione alicuius rei ex¬
traneae. Alias sulphur cuiuscunque generis fuerit,
fusionem rectam impedit, vt patet in ferro, quia
non funditur, quia sulphur fixum in se habere di¬
noscitur. Si vero fixum non fuerit fusionem rec¬
tam anticipans, impeditur ab igne et comburitur
& euaporat, vt patet in plumbo & in alijs corpo¬
ribus infirmis. Ideo sulphur vulgare non est de
veritate