202
PHILOSOPHORVM.
veritate nostrae artis, neque de perfectione eius,
quoniam perfectum impedit in omnibus opera¬
tionibus suis. Vnde Geber: Sulphur nunquam
nisi calcinetur potest figi, Et cum fuerit calcina¬
tum, nullam dat omnino fusionem. Senior: Sul¬
phur & arsenicus non est vera medicina huius ma¬
gisterij, quia non complent nec perficiunt, vt
sufficienter notu est de omnibus minoribus mi¬
neralibus. Albertus: Sulphuris proprietas est
Mercurium congelare et cum Mercurio perficere.
Sed tinctura solum existit ex duobus perfectis cor¬
poribus, ex quibus sulphura illa elici possunt.
Philosophus: Fundamentum artis est Sol, &
eius vmbra. Morienes dicit: Tres species suf¬
ficiunt ad totum magisterium, scilicet fumus al¬
bus, id est vis quinta, scilicet aqua coelestis et Leo
viridis, id est Aes Hermetis, & aqua foetida, quae
mater est omnium metallorum, ex qua & per
quam, & cum qua pręparant Philosophi ipsum,
scilicet elixir in principio et in fine. Has igitur tres
species ad eius confectionem nemini detegas. Sed
stultus hoc magisterium tractat circa quamlibet
aliam rem. Arcanum Philosophorum secre¬
tissimum. Hermes pater Philosophorum di¬
cit: Tres partes habet philosophia, scilicet Solem,
Lunam, Mercurium. Ex illis coniunctis pater
Hermes sciuit conficere tincturam. Iohannes de
Aquino: Qui auri destructionem ignorat constru¬
E
Arsenicus.
Aes Herme¬
tis