485
LAPIDIS. 113
quòd sol est oriens in luna crescente. Et Zeno in turba philo¬
sophorum. Scitote omnes huius artis inuestigatores, quòd
nisi dealbetis non potestis rubeum facere, eo quòd duae naturae,
nihil aliud sunt quàm rubeum & album & de albo fit ru¬
beum & album. Item Dardanus in eodem: sciatis firmissi¬
me quòd si parum auri in compositione ponatur exiet tin¬
ctura patens candida. Item Alphidius in eodem: scitote quòd
totius operis initium est dealbatio cui succedit rubor post quod
est operis perfectio. Vnde dicit Lilium. Quia spiritus & ani¬
ma, nunquam uniuntur uero modo nisi in albo colore, eae¬
dem enim sunt res quae dealbant & rubificant intus & ex¬
tra ut idem in eodem dicit. Et quia hoc totum, scilicet cor¬
pus & anima simul unita per spiritum est de pura natu¬
ra auri, ergo quicquid conuertit, penitus conuertet ad na¬
turam auri: quia quamuis haec tota massa sit in fine primi
magisterij & primi gradus alba propter naturam lunae ibi
tunc apparentem. Attamen quia Sol est ibi occulius & sicut
dominans cum sit fermentum, facit illam massam in poten¬
tia propinquissima rubeam in secundo magisterio & gradu.
In magisterio autem tertio quòd est gradus tertius & deco¬
ctio secunda & ultima, fermentum dominatur in actu &
conuertit totam illam massam in naturam rubedinis actualem
talem ut est in croco ut dicit Zeno & Rasis & Lilium etc.
Amplius dicimus quòd hoc fermentum est istud forte & for¬
tissimum, quod omnia uincit & ad se conuertit. Item re¬
linquitur ex dictis quad non ex aliqua alia re fit hoc fermen
tum quàm ex illa substantia de qua est aurum, & quia au¬
rum est ex solo argento uiuo: & ultimus finis intentus est
generare aurum quod enim est principium in intentione est
ultimum in operis executione. Vnde Geber ubi loquitur de
P