97
SECRETVM.
11
Philosophi accipere materiam a natura datam,
& eam modo debito praeparare; terram quoque
debitam eligere & excolere; post in eam mitterè
semina, & calorem aptum continuum submini¬
strare. Naturae autem est in terram semina missa
putrificare & dissoluere, radices agere, succum
terrae attrahere, frondes, folia, flores, successiue
producere, fructum concipere; perficere & ma¬
turare: in hoc termino natura quiescit, nec vltra
procedit, nisi a Philosopho moueatur, qui pro¬
gressum naturae non in fallacibus opinionibus,
sed certis signis recte agnoscere debet. Cum ergo
viderit fructum exacte maturum, nihil illi cun¬
ctandum etit; sed colligenda sunt matura, fru¬
ctus, semina, remotis si quae adsunt superfluis;
ac statim noua excolenda terra est, in quam benè
cultam sua immittat semina, ac rursus vt ante ca¬
lori exponat continuo, in quo natura ipsa, iterum
ad suum rediens officium, opus absoluat, & pau¬
latim quotannis fructum seminaque multiplica¬
bit. Iam verò & illud ex hac contemplatione
suboritur modo perpendendum, diuersa esse
temporum interualla quibus rerum naturalium
generationes absoluuntur: nam plantae quidem
anniuersariam habent pullulationem & maturi¬
tatem sere arbores ad quintum sextumue annum
maturantur; animalia quaedam citius, quaedam
tardius, ad generandi maturitatem veniunt. Sic
& metalla alia aliis citius tardiusue maturantur.
Porro quemadmodum agricolas videmus semi¬
na occatione obiuere & concludere, surculos ve¬
to truncis insertos cera vel argilla obligare; quae
non