433
186 HIERONYMI RVBEI
ignis in calcem uertunt. Estibio oleum destil¬
lat saccharo adiecto, de quo diximus cùm de
saccharo scribebamus. Aquam nonnulli è sti¬
bio sic eliciunt: stibio, in sublime uti docui¬
mus, uel alio modo, ui ignis, elato, tantum
quae ardentis, ut tribus digitis superet, affun¬
dunt, balneoque aquae tepentis, duobus die¬
bus, macerant. Alij stibium cum aequa salni¬
tri portione in calcem redigunt, ad ignem
deinde reuerberationis, seu uitreariarum
fornacum, diebus quindecim, tritum in pul¬
uerem, sinunt: huic tantum aquae ardentis
superfundunt, quantum tribus digitis emi¬
nere possit, mox octo diebus, uase optimè
clauso, circulo agi permittunt. Huius aquae
drachma, si cum iure aut uino sumatur, infra,
supraque corpus, omnibus humoribus, mi¬
nima molestia, liberat. Febribus tertianis,
simplicibus ac nothis; assiduis, malignis, si
tribus diebus, drachma quotidie sumatur,
opportunè plurimum conducit. Accipiunt
alij stibij libram, argenti uiui sublimati unc.
2. igne uehementi, recurua cucurbita, destil¬
labit oleum uulneribus malignis admodum
salubre, & [GR]ἱσχαρωτικὸν[/GR] optimum est, quod si
crius uolueris, argenti sublimati pondus au¬
geas: Illud tamen perpetuò animaduerten¬
dum, ut totum uas recuruum, cineribus calentibus,
inter destillandum, operiatur, alioqui oleum seu
aqua gelascit, neque manare potest. Ad faeces
affun¬