433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 187
affundunt nonnulli aquam ardentem, quam post
24. horas eliciunt per arenam, exit primò uinum,
deinde oleum, lucidum, flauum, rubrum in fundo
manens. Albus liquor qui primò educitur, ad
ulcera, serpigines, clauos, callos, uerrucas,
atque huiusmodi, ualet: item ad fistulas, can¬
crum, podagricos tophos, & uitia cutis. Fla¬
uus liquor qui secundo loco emanat, magna¬
cautione, per os adhiberi potest, sed ad gra¬
num unum aut duo, desperatis casibus, in
sputo sanguinis, spirandi difficultate, coli do¬
loribus, paralysi, frigidisque omnibus affecti¬
bus: quod etiam facit, sed multo efficacius,
oleum quod postremò rubrum fluit, cuius usus
exteriùs tutior, interiùs admodum mihi su¬
spectus est. Vinu quod primò exijt, coli dolo¬
ribus prodest, & asthmati, & sputo sanguinis.
modica copia atque id cum aqua ardente. Vbi enim
argentum sublimatum ingreditur, aut parcè
admodum, aut nulla ratione, nisi mixtu, ca¬
stigatumque optimè per os exhibendum est:
ego autem libentiùs abstinerem. Addunt alij
salis fossitij, seu gemmae praeparati, aeris usti,
cuiusque unc. 2. salis ammoniaci, mercurij cru¬
di, singulorum unciam; quique liquor ante alios
manat, ad sistendum sanguine euenis fluente,
& carnem ulceribus supercrescentem eroden¬
dam, aliaque huius generis multa optimus scri¬
bitur. Nec desunt, qui mercurium sublimatum,
repetita septem aut octo uicibus sublimatio¬
ne, ante