97
SECRETVM.
19
& mercurio & Soli & Lunae amicum, ipsum est
vinculum corporis & spiritus, & matrimonium
spiritus & animae, ipsum, inquam, est vehiculum
tincturae, & est cera illa continens vitalem trunci
liquorem, ne aliorsum diffluat quàm in surcu¬
lum sibi insitum. Collige ergo hoc sulphur dili¬
genter; & custodi tanquam thesaurum precio¬
sum: cum ipso enim ad optatum finem perue¬
nies. Atque sic compleuimus sermonem nostrum
de praeparationibus materialium omnium ad
hoc preciosum & valde secretum opus pertinen¬
tium & sufficientium: nec in eo quicquam dimi¬
nutum aut imperfectum posuimus, nec verba
nostra transposuimus. Iam igitur restat de se¬
minatione dicamus.
Seminis in terram proiectio.
IAM habes, artifex charissime, magnam labo¬
ris tui partem absolutam; restat vt semina tua
terrae mandes ad putrescendum, vt proferant
fructum desideratum, duplum, triplum, centu¬
plum, & millecuplum. Nisi enim granum fru¬
menti in terram iactum mortuum fuerit, nullum
fructum adferet. Accipe igitur, in nomine sanctae
& indiuiduae Trinitatis, auti foliati vnciam vnam,
vel quantum sanè volueris, & quadruplum eius
de terra tua bene exculta, quae est in vrinali vi¬
treo, sub apum testudine conclusa. Sin vero pau¬
pertate ea laboras, vt Solis copiam tantam habere
nequeas, tunc accipe de Luna laminata pondus
praedictum, & de terra iam dicta sextuplum. Di¬
uide
B 2