202
Diversus ig¬
nis
Ignis lenis,
mediocris,
temperatu,
continuus,
fortis.
Lapides
preciosi.
ROSARIVM
oleum & aqua. Arnoldus: Ordines inter quan¬
titatem ignis experimentum demonstrat medio¬
crem. Quoniam in solutione ignis semper erit le¬
nis, in sublimatione mediocris, in coagulatione
temperatus, in dealbatione continuus, in rubifi¬
catione fortis. Si vero istis nescienter erraueris,
casum sępissime et laborem deflebis. Oportet er¬
go vt sedulus operi insistas quoniam ars ab inge¬
nio iuuatur, et ingenium ab arte similiter. Sed &
soli complemento intendas alia prętermittas. San¬
ctus Thomas de Aquino: Est autem materia lapi¬
dis aqua grossa. Agens autem est calor aut frigus,
congelans illam aquam. Idem et credas preciosiores,
esse lapides qui procedunt ab animalibus quam alij.
Lumen luminum: Nullum tamen genus lapidum
poteris pręparare, asque duenech viridi et liquido
quod valet, et in mineris nostris nascitur. Rasis:
Fili contemplare altissima mundana, quę sunt
à dextris et a sinistris, & ascende illuc vbi lapis no¬
ster inuenitur, et in illo monte qui fert omne ge¬
nus pigmentorum et specierum similiter et minera.
Malchamech: Lapis qui est in hoc opere ne¬
cessarius de re animata est. Hunc inuenies vbique
in planitie, in montibus et aquis, & habent eum
tam diuites quam pauperes. Estque vilissimus atque
carissimus, crescit ex carne & sanguine, quam pre¬
ciosus homini scienti illum. Ex thesauro philo¬
sophiae