202
PHILOSOPHORVM.
sophię. Dixerunt Philosophi, quod lapis noster
est ex spiritu corpore et anima, et verum dicunt.
Nam corpus imperfectum dixerunt corpus, fer¬
mentum animam, et aquam spiritum, et bene quidem.
Nam corpus imperfectum per se est corpus graue et
infirmum et mortuum. Aqua est spiritus, corpus
purgans, subtilians et dealbans. Fermentum est ani¬
ma quę corpori imperfecto vita tribuit, quam pri¬
us non habebat, et in meliorem formam perducit,
corpus est venus et foemina, spiritus est Mercu¬
rius et masculus, anima est sol et luna. Corpus ha¬
bet liquefieri in primam materiam suam, quę est
Mercurius, vt dicit Morienes: Mercurius no¬
ster non habetur nisi ex corporibus liquefactis li¬
quefactione non vulgari, sed ea tantum quę durat
donec coniuges viro matrimonio sociantur et vni¬
untur, et hoc est vsque ad albedinem. Morienes dicit
Accipe flegmaticum et colericum, et terite sangui¬
neum cum eis donec sanguineum fiat coelum tin¬
gens. Hermes: Intelligite filij sapientum, quod hic la¬
pis preciosissimus clamet, Protege me protegam
te largire mihi ius meu vt te adiuuem. Solenim me¬
us et radij mei intimi sunt in me. Luna vero mihi
propria est, et lumen meum omne lumen superat, ac
mea bona, omnibus bonis sunt sublimiora. Gau¬
dia et lętitiam et diuitias et delitias optantibus, largi¬
or multas, et cum quid inquiro agnoscunt, eos in¬
telligere facio, et diuinam vim possidere facio.
Spiritus.
Corpus.
Anima.
Spiritus
Parabola