97
SECRETVM.
23
clusione enim oui tui Philosophici, dum adhuc
niueam albedinem terrae tuae superesse vides,
Martialem te administrare debere calorem len¬
tissimum admoneris. Huius autem caloris auxi¬
lio, niuea illa albedo in griseum vel cinereum co¬
lorem abit, qui germen e terra ortum iam pullu¬
lare indicat, Aprilisque vim adesse testatur. Maia
deinde virtute caloreque enatum germen, paula¬
tim succrescit, foliisque & surculis coaugmenta¬
tur. Tum vero post lunij caloribus vrgentibus,
spicas & vmbellas exerit & dilatat, e quibus lu¬
lio vrente flores, Augusto autem aestuante semina
format atque connectit, quae partim eiusdem, po¬
tissimum tamen Septembris maturantur officio
caloreque. Quale sit igitur caloris regimen in hoc
opere, homini industrio ex his quae nunc retuli
manifestum esse non dubito. tamen vt rudio¬
ribus quoque consultum sit, paulo apertius sin¬
gula ordine declaremus. Concluso ouo tuo Phi¬
losophico, habeas furnum tuum Athanor cum
patella sua terrea vel aenea, cuius sit profunditas
sex vel septem digitorum transuersorum, in quam
pone stratum vel de fimo equino recenti, vel de
faeno mollissimo ad duorum digitorum grossi¬
tiem aut paulo plus, super quo pone ouum tuum
vitreum, & circumpone ei fimum aut faenum, ita
cautè, vt nulla ex parte vacillare possit; hoc au¬
tem non altius circumponendum est quàm ad
materiae in bocia altitudinem. Quod si vero non
satis firmiter vitrum stare animaduerteres, ne pi¬
geat te orbem ex assere cum foramine tanto apta¬
re quantum vitro optime conueniat, ad eiusque
partem
B 4