97
24
IODOCI GREVERI PRESBYT.
pattem aliquam, extra medium aliud quoque fo¬
ramen, quod sit digiti spissitudine, per quod ape¬
rire possis quoties opus fuerit aquam affundere;
tunc impone asserem hunc fimo circum bociam
posito, ita vt bociae pars ex medio foramine exe¬
ratur; appositisque duobus vel tribus lateris fru¬
stis super asserem, muniatur asser optime. Hoc
facto affunde aquam claram tantam vt tantum
assetis superficiem tegat, non altius calami grossi¬
tie: tunc claude tuum furnum cum clausorio
ipsius Athanor, & subiice lentum ignem, qui vi¬
delicet aquam balnei Mariae vel fimi equini dun¬
taxat ita calefaciat, vt tangenti eam cum acumi¬
ne calida sentiatur: semper tamen absque bulli¬
tione; quod diligenter animaduertere debes,
opertorio Athanor frequenter subleuato, moxque
reposito. Continua hunc ignem noui veris, siue
primi gradus, siue mensis Martij, totis septem
diebus cum suis noctibus, ca adhibita cautela, vt
cum aquam balnei per continuam & lentam
euaporationem deficere vides, statim apposito
infundibulo in foramen asseris, rursum affundas
aquam tepidam, minime autem frigidam, nisi
per tuam negligentiam aqua bullire cepisset. Ela¬
psis diebus praefinitis, exime bociam, & conside¬
ra si primus color ex albedine iam mutatus sit in
cinereum obscurum, vel nigrum albedine qua¬
dam dilutum, & tepone iterum in suum locum
antequam frigescat. Caue tamen ne tua manus
sit admodum frigida dum bociam tangis; alio¬
quin ipsa rumperetur. Si igitur quem dixi colo¬
rem aspexeris, gaude; quia & calorem legitimum
submi¬