97
SECRETVM.
25
subministrasti, & iam semina tua germinare, hoc
ipso signo conspicis. Nonne vides omnia ger¬
minantia prima sua pullulatione e terra croceum
ostentare colorem? Scias autem, charissime tanti
secreti inuestigator, nihil aeque tibi in hoc opere
esse diligentiore cura animaduertendum, quam
colorem, & quantitatis humidi variationem: haec
enim sunt duo sola quae artificem ab initio vsque
ad complementum operis sine errore perducunt.
Proinde iubet Geber omnia signa quae in quali¬
bet decoctione apparuerint diligenter in mente
artificis sigillare, & eorum causas inquiiere. Sed
hoc non peruenit ad artificem durae ceruicis, nec
auarum, nec mollem, nec aliis huius mundi va¬
nitatibus irteritum. Si vero praedictum signum in
oculis tuis non appareret, continua eundem
ignis gradum aliis subsequentibus quatuor die¬
bus naturalibus: & tunc iterum considera, iterum
reponendo si nondum apparuerit: atque sic fac
de quarto in quartum diem, donec tibi signum à
nobis dictum compareat. In hac autem decoctio¬
ne ascendet ex terra tua quaedam humiditas ar¬
genti viui, instar nubis, & adhaerebit superiori
parti vacui tui oui ad latera eius, quam tu inta¬
ctam dimitte, vsque dum tibi de ea significem
quid sit agendum. Nonne vides seminatum
agrum & ante germinationem & post subinde
multas ac diuersas exhalationes facere? quarum
quaedam in pluuiam conuersae rursum agrum ir¬
rigant, & germini vtile praebent nutrimentum,
quaedam vero in aëre euanescunt, nullam ipsi ad¬
ferentes vtilitatem germini? Quare considera
magna
B 5