202
Vas operis.
ROSARIVM
Ego gigno lumen, tenebrae autemnaturae meae
sunt, nisi metallum meum esset siccum. Omnia
corpora mei indigent, eo quod ea liquefacio, eo¬
rum rubiginem deleo, & substantiam extraho.
Me igitur et filio meo coniuncto, nil melius ac ve¬
nerabilius in mundo fieri potest.
VASIS DISPOSITIO AD
opus nostrum conueniens secundum traditionem
cuiusdam ferrarij nomine dictum.
Fiat concha vitrea rotunda, cuius fundus par¬
sit quantitatis ad modum parapsidis. Et in
medium eius spondilium formetur zona vi¬
trea circundans eam, Et super illam zonam pa¬
ries fundetur rotundus ęque distans a conchę pa¬
riete ad grossitiem cooperculi ipsius conchae, ita
quod in distantia hac cadet paries coopertorij
large sine pressura. Altitudo vero parietis huius
sit ad mensuram altitudinis parietis conchae, aut
parum plus aut parum minus. Formentur vero
duo coopertoria ad mensuram huius concauita¬
tis duorum parietum ęqualia, quorum longitu¬
do sit ęqualis, & sit quęlibet duarum magnarum
palmarum, & figura eorum vna scilicet pirami¬
dalis, In quorum capitibus duo ęqualia sint fora¬
mina, vnum videlicet in vno, & alterum in alte¬
ro, in quibus ambobus possit cadere vna gallinę
penna