457
350 GEMMARVM
tur balneo maris tertiò, qualibet destillatione
stillatum ad suas feces refundendo, quae visco¬
sae factae postmodum eiuscemodi affusionibus
resoluuntur: attamen tertia vice destilletur in
cineribus. Postremum hoc stillatum in alio re¬
centi vase positum destilletur balneo maris qua¬
ter, singulis vicibus feces amouendo & per se
seorsim reseruando. Continuetur postrema de¬
stillatio, donęc liquor limpidissimus & splen¬
dens nitore vnionum efficiatur: cuius vsus hic
esto: Vnionibus orientalibus, aut alijs pulcher¬
rimis cuiuscunque quantitatis, paruis aut ma¬
gnis in vase vitreo mundissimo positis, asfun¬
de parùm istius aquae iam vltimò destillatae, vt
aliquantulum supernatet, & claudatur vas opti¬
ne respiret. Post horas tres videbis vniones
in pastam albissimam resolutos: in superficie
verò eminebit aqua insigniter clara, hanc per
modestissimam inclinationem in aliud vascu¬
lum effundes absque vlla turbatione: relicta in
eodem vitro pasta in quo erat, ac in balneo ma¬
ris posita vase clauso per dies tres maneat, tan¬
dem eximatur. Deinceps formam argenteam
auro intus ad cauitatem obductam, instar illa¬
rum quibus formantur globuli sphaerici, tantę
capacitatis, quantaevis vnionem fieri per au¬
rifabrum iubeto confici. Ad vtriusque partis
cauae orificium, aureum filum in transuersum
aptetur subtilissimum ad diametrum, vt pro
sui