457
STRVCTVRA. 349
coelo motus, in hominem influit, aut in illa quae
propter ipsum & ad vsum eius creata sunt. Non
est mirandum igitur, si fieri valeant arte lapi¬
des pretiosis non absimiles, qui homines curent,
à morbis quoque vindicent, vbi sub aspectibus
(vt aiunt) felicibus fabricati fuerint. Quantò
magis in suos resoluti liquores, & intra cor¬
pus adhibiti, remedia potentissima sunt futu¬
ra. Siquidem coelestis virtus omnis in hunc
finem creata est à Deo, vt longam sanamque
vitam quocunque modo influxibus suis im¬
primeret homini, quotiescunque vitium con¬
tra naturam ortum ex serpente binario, in mo¬
narchiam illius irrepsisset. Reliquum erit, vt à
mineralium temperatis lapidibus, ad animan¬
tium temperatissimos veniamus, cuius medium
habetote.
Perfecti minoris (cuius nuper meminimus,
& quod apertissimis verbis docuimus) partem
aliquam è cucurbitula per cineres igne suaui
admodum primi gradus destillato, vsque dum
eo calore stillare poterit. Animaduertendum
tamen, vt priùs balneo maris dissolutum sit
ante hanc primam destillationem. Amoto
postmodum recipiente, clausoque, admouea¬
tur aliud, optimeque lutetur in commissu¬
ris, fortiorique destilletur igne, donec liquor
ascendere calore hoc omnis poterit. Secundum
hunc liquorem in vase receti positum destille¬
tur bal¬