222
EPISTOLA
risque pictae ludus effascinat, sic principum men¬
sae alliciunt, sic priuatum commodum abdu¬
cit; vt ad lucrum ludumque omnem va¬
cantes, Hippocrati dare operam non possint:
& in eius scriptis vel non omnino, vel saltem
hospitum more versentur. Nihilominus pro
religione atque medicina maiorum, pro mo¬
numentis Aesculapij, pro Hippocratis tumulo
sese concertaturos proclamant, & bellum
chymicis indicunt, parum memores suae in
Hippocrateis libris inscitiae, quodque solis qui¬
busdam muliercularum atque tonsorum ex¬
perimentis innituntur, quae ipsi fortè post
crapulam somniarunt. Vtinam vtinam illi
tandem intelligerent, Hippocratem non tam
se in pingui vlla aut nitida palaestra, quàm
in Museo conspiciendum praebere. vtinam
in memoriam tandem suam vocarent, Cu¬
manum illum asinum sub leonina pelle aspe¬
quamuis rudentem, talpis forte aut ve¬
spertilionibus leonem fuisse, aliis verò ani¬
malibus non asinum tantùm, sed etiam de¬
ridiculum asinum repraesentasse. Haud enim
magni negotij est, Hippocrateum vocari,
sub illius titulo medica ciuitate donari, at¬
que illius stipatum auctoritate vociferari,
rudere,