97
30
IODOCI GREVERI PRESBYT.
qua emollita excipe è furno totum balneum ca¬
lidum; & statim impone patellam tuam cum ci¬
neribus cribratis iungendo diligenti vt prius cu¬
ra, cum parietibus furnelli cum luto idoneo, &
subiicias ignem lunij, scilicet secundi gradus, vt
cineres bene calefiant, non tamen vt manus tan¬
gentis adutendo laedant. Cum igitur vitrum
tuum in balneo adhuc caluerit, iamque cineres ca¬
lidi fuerint, pone ipsum super cineres calidos, ita
vt sub fundo sit altitudo cinerum bene compa¬
ctorum, ad quantitatem trium digitorum inuer¬
sorum; circum vero ponantur itidem cineres calidi
bene compressi, ad altitudinem vsque materiae
vel paululum altius. atque hic aestas noua ini¬
tium sortitur, nouoque ignis in gramine gaudens
solertiam requirit maiorem. adhibe ergo caute¬
lam vt cinerum ignis sit aequaliter die nocteque
calidus, quemadmodum diximus; vt videlicet
manus tangentis adurendo non laedant, neque
fundus patellae in qua cineres sunt, vnquam igne
candescat. Hic enim est ignis lunij ardentissimus,
de quo Maria prophetissa & turba Philosopho¬
rum ait: Decoque igne lento, qui sit ignis sicut ignis
Iunij ardentissimus. Cumque huiusmodi ignem re¬
xeris per quatuor vel septem dies naturales, scito
segetem tuam in eo statu esse in quo germinis spi¬
cae, vmbella, racemique, herbarum, plantarum,
aliarumque vegetabilium specierum proueniunt.
Signa autem per quae vmbellas spicasue prodiisse
cognosces, sunt ista; rubedo subnigra quae modo
fuerat, iam clariorem rubedinem referet, apparen¬
temque ante in rubedine nigredinem occultabit;
exhalatio