97
SECRETVM.
31
exhalatio praeterea pauca in aërem ex terra as¬
cendet. Memento autem supradictae regulae sem¬
per obseruandae, quod nubes tuas non debes in
pluuiam conuertere, nisi cum animaduerteris,
nullas amplius e terra tua exhalare, & cas quae
iam ascenderunt non multiplicari amplius. Tunc
autem non plus quam duos naturales dies con¬
tinuato calore expectabis, & nubes tuas in plu¬
uiam conuertes, quae agrum tuum irrigabit, vt
fructum suum ferat in tempore suo.
Florum emersio, & seminum
formatio.
FILI mi, gratias agamus Deo misericordi, &
gubernatori naturae, quia iam semen no¬
strum germinauit germen, pullulauit, creuit, &
vmbellas racemosque produxit. Gratias agamus
ipsi, quia ipsius nutu nubes nostra eleuata est, &
dedit pluuiam oportunam, qua ager noster fe¬
cundior factus est. Gratias agamus ipsi, quia
messis primae seminationis iam prope est, & vin¬
demia ipsa imminet. Ager namque noster cul¬
mis, aristis, spicisque, armatae instar aciei hor¬
rescit, mox daturus frumenti expectatos aceruos.
vinea nostra iam racemos protulit, qui mox in
flores vuasque resoluentur. O fili, age gratias Deo,
qui tam mirabilia secreta nobis largiri dignatus
est. Sed dico tibi, fili mi, quod nisi lumen naturae
sequaris, monstratoremque illorum duorum ha¬
beas, proximus es errori & deuiationi: nam
quod nos paulo ante de nubium conuersione in
pluuiam