222
EPISTOLA
dicinae principis insignia hactenus gestarit.
Quare à Physicis Medica selegi, & Prognosti¬
ca primum aggressus excerpsi: quae mihi cum
medicinae pars diuinior videantur, illa quidem
praemittere placebat. Spero etiam his tanto
successu quanto labore expeditis, fore vt reli¬
qua se magis obuia nobis exhibeant minusque
impedita. Vt autem tibi Nosomanticam di¬
carem Hippocrateam, cùm plurima in causa
sint: tum illud in primis, quod tuitavis. De¬
inde quia licèt in armis quotidie tractandis
nemo tibi in omni iuuentute Britannica praefe¬
rendus sit, subinde tamen cum Hippocrate lo¬
queris, & mecum de medicinae veteris atque
nouae praestantia frequenter disputare soles.
Quare cùm mirari saepe soleam, cur Museo ar¬
mamentarium tuum faceres contiguum (quid
enim Musis cum Marte?) tandem repperi ve¬
rum esse, quod dicere saepiùs solebas; Non Mu¬
sas Marte, sed Musis Martem opus habere. Nec
malè aut inscitè quidem. Nam Marti letali¬
ter vulnerato hae diuinum aliquod praebent
Alexipharmacum: non autem perniciosè laeso,
ex Hippocrate Acopum, ex Aetio Pampathes.
ab Aegyptiis Nepenthes, ab Indis Tyrrheni¬
cum, à Galeno Polychrestum, à Paracelso Ma¬
gneticum,