222
DEDICATORIA.
gneticum aliquod vel pharmacum vel empla¬
strum desumunt, animamque penè efflatam di¬
uino imperante numine reducunt. Optarem,
Nobilissime Peregrine, vt tu hac in parte sa¬
pientum instas vestigiis, ita alij omnes nobi¬
les tuis haererent. Multorum enim aedes in¬
gressus, hîc lanceam, illic cassidem, alibi vena¬
bulum animaduerto. à dextris sclopetum, ia¬
culum, sagum militare. Pone lectum ensis
pendet falcatus. in coenaculo abacus fortè, aut
tesserae conspiciuntur. in stabulis equos agmi¬
nales videris, in atriocanes, nisos, aesalones,
tinnunculos. Omnia denique in parato offendi¬
mus ad corpus saginandum, delectandum exercen¬
dumque instrumenta; sed quo animum corpusue
vulneratum atque exulceratum curent, ne
vnum quidem. ac si puderet ipsos verae vitae
esse quàm falsae voluptatis studiosiores, Vene¬
rique potiùs supplicare, quam cum literis loqui
instituissent. Sanè nisi tu dispari ab illis, tum
genio tum ingenio natus fuisses, haud maiori
laude tibi Nosomanticam, quàm quidam Cae¬
sari vitri conficiundi scientiam obtulissem.
Verùm cùm te scirem medicinae studio regum.
aliquot exemplo conflagrantem, omittere qui¬
dem non potui quin te mei labores patronum,