222
EPIST. DEDICAT.
appellarent, qui in ipsis tuendis propter singu¬
larem erga me amorem velis, atque propter eru¬
ditionem potes plurimum. Reliquum nihil
est, nisi vt in tuis virtutibus imitandis potius
quàm praedicandis nimius esse velim & con¬
tendam: neque enim periculum erit ne sim in
eo nimius, in quo esse maximus debeo. Vale.
Deus optimus maximus te, tuam, tuos, tuaque omnia
seruet, ornet, amplificet, ad veri honoris cul¬
men, quod solum in virtute positum est perdu¬
cat: atque è Belgia tui quamuis amantissima ad
patrios lares saluum atque incolumem remittat.
Datae Londino prid. Kal. Sextil. 1586.
Illustriss. honori tuo
addictissimus,
Thomas Moufetus.