222
PRAEFAT. AD LECT.
qui agrum amant & crumenam, lectosque molles in¬
utili terrae mole grauant, quique talparum instar te¬
nebris assuefacti lucem ferre non possint, & solem
radios suos ne immundis quidem locis denegantem
summopere calumniantur. Quare vt tam Hippo¬
craticorum quàm Theophrasteorum inscitiae oppor¬
tune esset subuentum, vtriusque authoris medica
scripta primùm sigillatim singula, & postea coniun¬
ctim omnia iuxta methodi leges distincta, & ab
mni heterogenea hypothesi repurgata emittere de¬
creui: sic enim & illi faciliùs mentem Paracelsi, &
hi animum Coi expiscabuntur. Id autem tanto ci¬
tiùs in reliquis praestaturus sum (fratres chariss.)
quanto planius perspexero hoc primum de praedi¬
ctionibus opusculum eum vobis fructum tulisse, quem
& meus ferebat animus, & vestra in me summa
propensio merebatur. Valete, atque Felicem Plate¬
rum, Theodorum Zuingerum, aliosque antesi¬
gnanos vestros clarissimos, doctrina, virtute, hu¬
manitate sequimini, sicuti fecistis antehace Datae
Londino prid. Kal. Sext. 1586.
Vestri nominis
studiosiss.
Thomas Moufetus.