222
IN THOMAE MOVFETI
[GR]αύτα δέλφυ[GR] SVI CHARISSIMI NO¬
somanticam PETRVS TVRNERVS me¬
dicus Londinensis.
QVisquis inerranti quaerentes excipit aure:
Non valet appositis verba referre modis.
Nec mirum. Intentam mentem plerunque videmus
Externi curam non retinere soni.
De nostro Archiatro idem te sentire decebit.
Qui quando propriis ponere quaeque locis
Nonpotuit voluitue, imitatus secula tantùm
Illa, quibus methodi lex data nulla fuit:
Haud mirum si pro caepis daret allia nobis,
Moleque peiorem traderet ille molam.
Hanc tu, mi Thoma, cernens: diffindere monstrum
Et formam informi iungere ab arte studes.
Fata fauent coeptis. animamque infundis in illam,
Quaerudis in primis & caro vasta fuit.
Sic quoque deducis neruos, artusque reponis,
Sic donas proprio singula membra loco:
Vt non maiori Phidias sculpsisse Mineruam
Arte queat, quam nunc sculpitur Hippocrates.
Vis tanta est methodi. non laus tibi profluet ergo
Hinc Moufete minor, quàm tibi Coe senex.