241
CAROLI A PETRA
ALBA, SERENISSIMAE
MARGARITAE AB AV¬
STRIA, MEDICI,
Disceptatio Philosophica de Quinta
Chymicorum Essentia:
PRAEFATIO.
ARTES, quibus inuentoribus refe¬
antur, acceptę, non facilè nobis con¬
stat: nam & vetusti illi autores, aut
filios Deorum, aut quos Dij amassent,
inuenisse, apud Gręcos literis prodi¬
derunt: idque tùm ob difficultatem
(summi enim ingenij esse duxerunt primas lineas in
artibus feliciter ducere) tùm ob vtilitatem incompara¬
bilem, ob quam grata illa antiquitas artiuminuen¬
toribus saepenumero diuinos honores decreuit: fe¬
runt tamen Mercurium Trismegistum, quem alij Hermetem
Triplicem, appellat (callebant enim tres philosophiae
naturalis partes) post diluuium inuenisse tabulas
quasdam marmoreas, in quibus omnes artes, & praeci
puè liberales, insculptae erant, in quarum etiam nume¬
ro reponendam arbitramur artem Chymicam, vt ex ei¬
usdem Mercurij verbis colligere possumus, cùm in¬
quit: Quod est inferius, est sicut quod est superius,
& quod est superius, est sicut quod est inferius ad
perpetranda rei vnius miracula: & sicut res omnes
fuerunt ab vno, meditatione vnius: sic omnes res natę
fuerunt ab hac vna rei adaptione, & reliqua, quae se¬
quuntur: Quàm plurimi post modum hunc scriben¬
di modum acceperunt: vnde non mirum quòd huius
artis,
Artis inuentor
Mercurius
[GR]τρισμέγιστος[/GR].