241
Prolegomena in lib.
artis, & aliarum etiam arcana aliquibus mysterijs (vt
vulgus laterent, & verè sapientibus aperta forent) à
primis Philosophis, & inuentoribus sint obsignata:
ita vt non imperiti modò, verum etiam qui sibi sapien¬
tes esse videntur, temporis ac laboris damno deter¬
riti, tanquam aliquid quod absque Mercurio intelligi
non possit, intactum relinquant. Scimus tamen & Grę¬
cos, & his priores Aegyptios, Chaldaeos, & Hebręos
non solùm medendi arte, verum etiam praestantio¬
ribus diuinis mysterijs, & naturae abdita & abstru¬
sa scientia, fuisse illustres: sed hominum, ac temporis
edacis vitio quamplurima cecidere, cadentque: quid
igitur mirum, si cum omnium salutis pernicie ars Chy¬
mica praeciplia ac nobilissima, ferè exoleuit? cum enim
omnis ars, vt Architae testimonio comprobatur, inten¬
tione, materia, forma, instrumentis, & operatione con¬
stet: fit autem optimus artifex ex horum certa & perfe¬
cta cognitione: non est igitur mirandum si ob harum
rerum ignorantiam in vulgaribus, & vsitatis artibus
paucos: in secretioribus verò, & Chymica praesertim
ferè nullum florere, ac pręstare videamus, cum tamen,
haec reliquis artibus sit praestantior: Nam corporum
centra penetrat, rimatur & elaborat: relicta reliquis
artibus ornanda superficie, & vel materiae crassitiae,
vel accidentium onere praepeditas naturae vires, ac
potentias soluit, & ad destinatam à natura formam,
& ad perfectionem etiam facillimè deducit. Haec abdi¬
tas, in terrae visceribus, naturae operationes (vtputa
elementorum mixtiones & corporum procreatio¬
nes) ipsarumque causas contemplandas ante oculos
ponit. Haec denique quantum medicae facultati, & ho¬
minum saluti conducat, is qui vel minima eius bene¬
ficia degustauit, verum fatebitur: herbarum enim, ac
rerum quibus remedia contra morbos petuntur, vi¬
res, ac facultates (quae Essentia quinta, specificae for¬
mae, &