433
198 HIERONYMI RVBII.
ferens, quod cùm ipse ponat gummi styracis
liquidi, nos calamitùm apposuerimus; ea ra¬
tione, quod & difficilè hoc aeuo fortasse sin¬
cerum liquidum inuenias, & iam scripta fue¬
rit myrrha, cuius pinguitudo recentis, styrax
liquidus est; & fortasse cum Aponensis, gummi
styracis dicat, uoluit calamitum intelligere,
cuius lachrymę ea uis est, ut nequaquam nos
hic illam inseruisse poenitere debeat. Appel¬
lat autem liquorem hunc Aponensis, medi¬
camentum omnium medicametorum in ce¬
leri cordis roboratione, ipsiusque uirium resti¬
tutione; quo si cadauera perungantur, nequa¬
quam putrescere ait. Cùm uero hoc remedio,
extenuata corpora restituere ac roborare con¬
silium fuerit, temperandum erit aqua rosa¬
cea, eo inungens, à ceruicis initio ad renes.
Febrium rigores pellit, si ante accessionem;
eo tepente, ungatur spina; pari ratione in syn¬
cope adhibetur, eiusque parùm sub lingua,
in auribus, naribusque si res urgeat. In uteri
strangulatu, epilepsia, & huiusmodi alijs mor¬
borum generibus cum uino odorato prębetur:
melancholicis quoque, & ijs, qui absque causa
tristantur, languidisque sunt uiribus, & bello
debilitati, ac lassitudine laborant, maximè
prodesse auctor est Aponensis. Caeterùm cum
alij pauciora, alij plura apponant, aut detra¬
hant, infinita propè horum liquorum diuer¬
sitas orta est; nam aliqui uehementer laudant,
quod