433
DE DESTILLAT. SACTIO II. 199
quod habet resinae terebinthinę libram, thu¬
ris, mastiches, myrthae, cuiusque unc. sem. la¬
dani, nucis moschatę, caryophyllorum, galan¬
gae, zedoariae, carpesij, sing. unc. semis. folio¬
rum daphnoidis pugillum, succi ebuli, & cu¬
cumeris agrestis, cuiusque unc. tres: redigun¬
tur in puluerem, quae redigi apta sunt, omni¬
bus deinde mixtis, destillatione excipitur
aqua, apum, uesparum, canum rabidorum,
& reptilium uenenosorum ictibus, si inun¬
gantur, plurimùm conducens; magna autem
utilitate Hydropicorum uentres inungi tra¬
dunt. Alij accipiunt, resinae terebinthinae lib.
duas, olei laurini unc. tres, cinamomi, spicae,
euiusque unc. 2. caryophyllos quinquagin¬
ta, folij unc. duas. Euphorbij, baccarum lau¬
ri, gummi hederae, singulorum unc. semis.
chalbani, castorei, cyperi, cuiusque unc. sex,
tegularum bis coctarum, & recenter à forna¬
ce extractarum, statimque in oleo communi
extinctarum, inde in tenuissimum puluerem
redactarum, lib. sem. ponatur hic tegularum
puluis in fundo cucurbitae, reliqua miscean¬
tur, & superponantur illi pulueri, appositoque
rostrato pileo, ac rimis accuratè stipatis, igne
leui adhibito, primò exibit aqua, quam seor¬
sum seruare debemus; aucto mox igne, habe¬
bitur oleum, quod balsami uires aequare cre¬
ditur; calidum enim & siccum est & mirificè
penetrat, frigidisque omnibus morbis, neruorum
praeser¬
N 4