222
PRIMVS.
2
tes, circa finem rursus cibum non appetunt: qui
verò circa initia cibum valdè non appetunt, po¬
steà beneappetentes, ij melius euadunt. 2. aph.
10. In omnibus morbis partes circa vmbili¬
cum & imum ventrem crassas esse melius est: ni¬
mis verò fluentes, malum. atque id ipsum ad
purgationes etiam per inferiora, periculosum.
2. aph.
11. In omni morbo somnus laborem fa¬
ciens, malum: sin verò iuuerit, non est letale,
neque malum. ibid.
12. Omnibus in morbis aegrotorum inso¬
mnia, quo fuerint sanorum similiora, eo melio¬
ra. lib. progn.
13 Quare diurnas actiones si in noctem
transmittat cogitatio; reddatque in somnis ea,
quae interdiu honesto in negotio, aut opera, aut
consilio patrata sunt, id homini bonum est: Sa¬
nitatem enim significat: proptereà quod anima
diurnis in consiliis perstat, neque repletione, ne¬
que inanitate victa, aliaue re quapiam, quae ex¬
trinsecus euenire solet. lib. insomn.
14. At cum diurnis functionibus somnia ad¬
uersantur; ita vt inter ipsa non conueniat; indi¬
catur corporis perturbatio. itaque ex forti for¬
te malum portenditur, ex debili imbecillum.
ibidem.
15. Solem & lunam ac coelum, tum sidera
ipsa pura, suo quaeque modo motuque agitantia si
quis per quietem sentiat, pro bono habebit. At
si quid contrà euenerit, malum. ibid.
B