222
3
LIBER
16. Sudo coelo sidera si premi, praeque sic¬
citate imbecilla superare ambitum nequire vi¬
deantur: periculum à morbo imminet. ibid.
17. Quodsi victa euanescere videantur; ti¬
mendum est ne morte morbus finiatur. ibid.
18. Si autem vegeta ipsa, at aduersarius in
fugam verti videatur, eaque fuga cita sit: illa ve¬
persequantur: in discrimine homo est, nisi
caueat, ne mente moueatur. ibidem.
19. Si stellae nullo impellente, per se ipsae pa¬
lantes videantur: animae perturbationem pro¬
pter curas praesagiunt. ibid.
20. Quae sidera ex orbita sua excidere vide¬
buntur, ea si pura, si illustria prorsum promo¬
uent, bonae valetudinis notam praebent. ibid.
21. Quodsi aut atra aut obscura fuerint, &
in occidentem delata aut ad mare, aut ad terram
deuergant, aut ferantur sursum: morbum por¬
tendunt efficaciùs. Quae sursum nituntur, capitis
praedicant destillationes. Quae ad mare demit¬
tuntur, pustulas in carnem designant. ibid.
22. Horum si quid in coelo insidere, idque pu¬
rum humidumque apparebit: sanitatem porten¬
dit. quod verò atrum atque impurum obscu¬
rumque fuerit, morbum minitatur. ibid.
23. Cùm à Deo accipere quippiam somnia¬
mus, argumentum erit non malum bonae vale¬
tudinis. contrarium autem, malum. ibid.
24. Mollis pluuia, clementi coelo, minuta ro¬
ratione, sine hyberno impetu, bona est. Huic
diuersi imbres, largi scilicet, hyemales, ac pro¬
cellosi,