97
SECRETVM.
39
rem vegetabilibus adimant, longiori quam par
est tempore, omnia hydrope tumescent & putre¬
facta corruent? Iusta itaque temperies, & debita
caloris ac frigoris humidique & sicci vicissitudo,
optime rerum naturalium generationi conuenit.
Hanc igitur tu quoque, fili mi, in opere nostro
sequere, & minime aberrabis. Illius autem per¬
petuo te memorem esse oportet, semper calorem
aliquantulum esse remittendum vno vel duobus
diebus, non tamen intermittendum, quoties tu
nubes conuertis in pluuiam & terram tuam irri¬
gas. Si enim statim postquam pluuia in terram
descenderit a fortiore calore subleuabitur exhala¬
tione vaporosa, nihil omnino segetes ac stirpes
nutrimenti ex ea assument. Quapropter absque
omni cunctatione, quoties id res ipsa requirere
videbitur, & infrigida, & calefac, & humecta,
& desiccato terram tuam, nullo plane in hoc
errore commisso, etiamsi ignis tuus aliquot, die¬
bus aut septimanis non esset continuus. Id dum¬
taxat caueas, ne cum semel ignem extinxetis, per¬
petuo extinctum relinquas. nam & quoties vasa
franguntur, toties te materiam tuam infrigidare
oportet, ac tandem in aliud vas priori consimile
reponere, moxque ad ignem suum referre. Ra¬
rissimum siquidem vas est quod ab initio ad fi¬
nem vsque perduret operis. Neque tamen existi¬
mes mentitos esse Philosophos, qui dicunt vnico
vase magisterium perfici. Cum enim hoc audis
dici, protinus de specie non de indiuiduo vasis
cogita, & sic veritatem assequeris.
C 4
Colle¬