97
40
IODOCI GREVERI PRESBYT.
Collectio Seminis.
EN aduenit, fili mi chatissime, messis tua de¬
siderata. Gaude & age immortales im¬
mortali gratias Deo, qui ista nobis intelligere
posse concessit, & verba mea ad veram & mani¬
festam sententiae elocutionem direxit. Et tu, fili
mi, supplex ipsum adora, vt cum laborare ince¬
peris, duo illa abscondita arcana manifestare tibi
dignetur, vt tu quoque Philosophiae tam excelsae
studiosus ad preciosissimas huius sacri conuiuis
epulas accedere dignus sis, & in horto Tantali
aurea Hesperidum mala decerpere possis, sopito
prius, vt fabulae monent, dracone peruigili. At
quia hortus ille muro solidissimo cinctus est, quo¬
modo eum ingredieris? quomodo aurea mala fe¬
rentem arborem cognosces? quomodo ea decer¬
pes? O filii charissime, nonne vidisti hortum
illum in altissimo & deserto monte constructum,
cuius ima pars semper certantibus ventorum dis¬
cordium viribus murmurat, & veluti chaos
quoddam insatiabile, perpetuam calidi & frigidi
pugnam alit, medium vero rubeos & nigros ha¬
bet dracones, quorum perpetua cum chao insa¬
tiabili ventisque pugna est; cumque furor rubeo¬
rum draconum, extimulantibus ventorum con¬
tratietatibus exarserit, ipsi quidem suo ipsorum
aestu pereunt, eorumque cadauer chaos illud
excipit. Ne tamen aeterna illa pugna requiem ha¬
beat vllam, iam iam perituris draconibus rubeis
nigri succedunt, qui & ipsi furore exardescentes
ignescunt; itidemque vt rubei pereunt, aliis sta¬
tim