222
A lasis fun¬
ctionibus
animalibus
SECVNDVS.
6
DE ACVTO¬
RVM LONGORVM¬
QUE MORBORVM ET SYM¬
ptomatum indefinitorum praesa¬
giis liber secundus.
Primum igitur de acutis.
1. ACVTORVM non sunt certae praedictiones
aut mortis, aut salutis. 2. aph.
2. At si acutè aegrotans non videat, audiat,
intelligat: si totus vigil vel contrà soporosus fiat,
si mente excidat, deliret, torpeat, conuellatur
tinnitum perferat continuum: si lumen omni¬
ferre nequeat, oculis apertis dormiat, fixis
intueatur, ore semper hiet (nisi haec more fiant,
dentibus stridat, frendat, & perpetua iactatione
corpus fatiget: si manus pedesque semper dete¬
gat, adimum sese lectum conferat, si floccos er¬
rabundis digitis legat & vellicet, si frustrà vene¬
tur, de pariete paleas detrahat, fęstucas colligat,
manus ante faciem frequenter moueat. si so¬
mnum inquietum, & terriculamentis plenum
ducat. si faucibus dolorosis, conuulsa facie, reso¬
lutis maxillis, vultu toruo, facie praeter morem
emaciata vel inflata, spiritum luctuosum, altum,
frequentem & cum stertore clangentem, & ere¬
cta tantùm ceruice captum edat: valdè malum.
Tanto autem magis letalia fuerint haec signa,
quanto maiori numero concurrerint & diutiùs,
B iij