222
5
LIBER
32. Atrae species ad aegritudinis magnitudi¬
nem praemonstrandam propensiores, majus dis¬
crimen pronuntiant. Omnia item noua, signi¬
ficant mutationem. ibid.
33. Vita functos nitidos atque candidatos si
quis viderit, bonae valetudinis argumentum ha¬
bet. si quid puri ab his acceperit, ratio par.ibid.
34. Eosdem contrario habitu si videas, nu¬
dos, atratos, sordidatos, aut aliquid capientes aut
auferentes ex aedibus: minimè commodum est. ibid.
35. Cùm monstrosa corpora in somnis osten¬
dunt sese, atque hominem territant: bilem &
morbum periculosum minitantur. ibid.
36. Quibus assueuimus per noctem intueri
bonum. ibid.
37. Pugnam committere, extimulari, vinci¬
ri, malum. ibid.
38. Errare, cliuos superare, difficile. ibid.
39. Fluuiorum transitus, hostes armati,
monstra deformia, mala praesagiunt. ibid.
40. Aquae purae potus, bonum. caetera omnia
noxia sunt. ibid.
Atque hactenus de bonis malisue
insomniis.
41. In cunctis morbis non tam acutè vexan¬
tur senes atque iuuenes. verùm qui ipsis plerun¬
que fiunt morbi diuturniores euadunt, & pluri¬
mùm commoriuntur. 2. aph.
42. In omni morbo conuerti facilè aegrotum,
& inattollendo se leuem esse, confert. Coac. pran.
Finis primi libri.