485
ET VENENO LAPIDIS. 119
& ideo quandoque uenenum, quandoque theriaca dicetur.
Metalla enim corrupta quae sunt quatuor, laborant, specie¬
bus leprae quatuor, ex aliquo quatuor humorum corrupto¬
rum, & sanantur per dictum lapidem, sicut leprae hominum
per serpentes appropriatos. Ferrum enim patitur lepram ex
corruptione cholerae, ad naturam melancholiae conuersae quae
leonina dicitur. Aes autem ex corruptione sanguinis ad na¬
turam malincholiae conuersi quae dicitur allopecia. Stannum autem
ex corruptione phlegmatis ad naturam malincholiae conuersi quae
dicitur tiria. Plumbum autem ex corruptione malincholiae solius,
quae dicitur elephantia. Hae autem leprae omnes sunt per admixtionem
diuersi sulphuris corrumpentis ipsa, quod fuit in mineris suis.
Et ideo per sulphuris illius ablationem directam, cuiuscunque
modi sit sanantur & perficiuntur per hunc lapidem, sicut
leprae hominum per serpentes appropriatos. Argentum
aut patitur principium leprae phlegmaticae, quia in seipso habet
partes sulphuris adurentis illud ut patet. Sed natura sagax
in ipsius generatione miscuit theriacam talem quòd non aug¬
mentatur sed sic manet aut in melius transmutatur, quòd
sulphur cum per hunc lapidem ablatum fuerit statim erit au¬
rum. Aurum autem purissimum est, & nobilissimum, &
aequalissimum, sicut Sol inter sidera, & sicut sanguis pu¬
rissimus in corpore humano temperatae complexionis carens
mni contraria qualitate seu extranea, & habet sanitatem
summam. Et ideo ars sequens naturam uult omnia cum
hoc lapide sanare & est theriaca & uenenum & in solum
aurum transmutare sicut facit natura. Venenum autem
proprie dictum & similiter theriaca est secundum alchimi¬
stas, quod fuit dictum fermentum proprle dictum, et hoc
est quo ad operantem, quia si stet in gradu suo uigilanter