222
SECVNDVS.
10
27. Affectiones febriles & acutae quae quin¬
ta die sanguinem largè fundunt, & sexta insuper
rigorem, septima verò perfrigerationem dede¬
rint, & subito fuerint recalefactae, in his aluos
fore malè affectas, periculum est. Coac. praen.
28. Vndecima die orientes sanguinis fluxio¬
nes difficiles sunt: tum aliàs, tum si bis stillaue¬
rint, & rursus superstillauerint. Coac. praen. & 1.
prorrh.
29. Quibus in iudicatoriis perfrigerationi¬
bus, sanguinis eruptiones fortes fiunt, pessimum
signum. Coac. praen.
30. In sanguinis fluxione multa, si stillae pu¬
sillae fuerint, & singultus aut conuulsio accesse¬
rit: tum aliàs, tum in acutis praesertim, valdè pe¬
riculosum. Coac. praen.
31. Sanguinis eruptiones è contrario late¬
re, malae. velut si acuti morbi sedes in sinistro
latere fuerit, si è dextra nare fluat. & circa prae¬
cordia eodem modo se habet: verum cum sudo¬
re hoc peius est. 1. prorrh.
32. In acutis erumpente per nares sanguine
cum exiguis sudoribus & perfrigescentia, mali¬
gnum & prauum. Coac praen. & 1. prorrh.
33. In acutis fluxiones narium largae per vim
suppressae, quandoque conuulsionem prouo¬
cant. Coac. & 1. prorrh.
34. Qui sputulum frequenter excreant in
acutis, num hoc ipsum phreniticum est? Coac.
praen. & i. prorrh.
Ab oris ex¬
crementus.