222
11
LIBER
35. In acutis saliuantibus num ad dies ali¬
quot alui humectantur? arbitror, num his ad ar¬
ticulos fiet abscessus? Coac. praen.
36. Quibus in acutis ructus adsunt, & flatus,
& strepitus, & eleuationes ventris, his fiet alui
exturbatio. Coac. praen.
37. Vomitus meraci, anxiosi, cum singultu,
cùm aliàs tum in acutis pessimi. 1. prorrh.
38. Vomitus quoque varij, mali sunt. praeser¬
tim si propiùs & confertim irruant. 1. prorrh.
39. Vomitus minimè molestus est ex pitui¬
ta & bile in acutis factus: modo non valdè mul¬
tus sit. at meraciores vomitiones deteriores
sunt. Prasinus autem vomitus, & niger, & liui¬
dus, malus est. si quis item omnes colores vo¬
muerit, perniciosum est. celerrimam autem
mortem significat liuidus & malè olens. est er¬
iam letalis plerumque rubet vomitus, maximè
si cum anxietate & dolore emittatur. lib. prog. &
Coac. praen.
40. Frequentes per eadem tecidiuae vomi¬
toriae, circa iudicationem nigrorum vomitum
faciunt, sed periculosum. Coac, praen. & i. pror.
41. Parui vomitus, & celeres, & biliosi, cum
dolore mali. ibid.
42. In acutis tractus velut à vomitu, in screa¬
tionem desinens, malum. ibid.
43. Cùm à vomitu anxietates, clangores ocu¬
li, & concretio lanuginosa consequatur: furiosum. ib.
44. In vomitu si quis siticulosus fuerit, & si¬
tis repentè exors, malum. ibid.
45. In